Papa Giulio nel 340 d. C. riafferma la dottrina tradizionale del primato del Vescovo di Roma.
TESTO DI GRANDE IMPORTANZA PER EVIDENZIARE L’ERRORE DEGLI ORTODOSSI , CHE NON RICONOSCONO IL PRIMATO PIENO, DI GIURISDIZIONE, DEL PAPA SECONDO LA DOTTRINA DELLA CHIESA.
Dal Denzinger: San Giulio I, Epistola agli Antiocheni, 341
132. (57a) Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, iudicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur, nec vulgares Ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt. Cur autem de Alexandrina potissimum Ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc Ecclesiam scribendum fuit.